Suffenus iste, Vare, quem probe nosti, homo est venustus et dicax et urbanus, idemque longe plurimos facit versus. puto esse ego illi milia aut decem aut plura perscripta, nec sic, ut fit, in palimpsesto relata: chartae regiae, novi libri, novi umbilici, lora, rubra membrana, derecta plumbo et pumice omnia aequata. haec cum legas tu, bellus ille et urbanus Suffenus unus caprimulgus aut fossor rursus videtur: tantum abhorret ac mutat. hoc quid putemus esse? Qui modo scurra aut si quid hac re tritius videbatur, idem infaceto est infacetior rure simul poemata attigit, neque idem unquam aeque est beatus ac poema cum scribit: tam gaudet in se tamque se ipse miratur. nimirum idem omnes fallimur, neque est quisquam quem non in aliqua re videre Suffenum possis. Suus cuique attributus est error, sed non videmus manticae quod in tergo est.