Vellem tamen sciscitari, utrumne cum corporibus an absque corporibus, et corporibus quibus, ipsisne an innovatis resurgatur. Sine corpore? hoc, quod sciam, neque mens neque anima nec vita est. Ipso corpore? sed iam ante dilapsum est. Alio corpore? ergo homo novus nascitur, non prior ille reparatur.