In nullo enim hoc fiebat notabilius. oratio eius erat ualens, culta, ingentibus plena sententiis; nemo minus passus est aliquid in actione sua otiosi esse; nulla pars erat quae non sua uirtute staret, nihil in quo auditor sine damno aliud ageret, omnia intenta, aliquo petentia; nemo magis in sua potestate habuit audientium affectus. Verum est quod de illo dicit GALLIO noster: “cum diceret rerum potiebatur, adeo omnes imperata faciebant;