ad noua homines concurrunt, ad nota non ueniunt. Non tamen exspectationem uestram macerabo singulos producendo: liberaliter hodie et plena manu faciam. Pollio ASINIVS numquam admissa multitudine declamauit; nec illi ambitio in studiis defuit: primus enim omnium Romanorum aduocatis hominibus scripta sua recitauit. et inde est quod LABIENVS, homo mentis quam linguae amarioris, dicit: “ille triumphalis senex a)kroa/seis suas id est declamationes numquam populo commisit:” siue quia parum in illis habuit fiduciam, siue — quod magis crediderim — tantus orator inferius id opus ingenio suo duxit, et exerceri quidem illo uolebat, gloriari fastidiebat.