sic fremit Oceanus, quasi indignetur quod terras relinquas. Corruptissimam rem omnium quae umquam dictae sunt ex quo homines diserti insanire coeperunt, putabant Dorionis esse in metaphrasi dictam Homeri, cum excaecatus Cyclops saxum in mare reiecit Haec quomodo ex corruptis eo perueniant, ut et magna et tamen sana sint, aiebat Maecenas apud Vergilium intellegi posse. Tumidum est: o)/reos o)/ros a)pospa=tai. Vergilius quid ait? rapit haud partem exiguam montis. a magnitudine discedit, ut non inprudenter discedat a fide. Est inflatum: kai\ kai/ria ba/lletai nh=ssos. Vergilius quid ait? qui de nauibus: credas innare reuolsas Cyclaclas. Non dicit hoc fieri, sed uideri. Propitiis auribus accipitur, quamuis incredibile est, quod excusatur antequam dicitur.