ARGENTARI. Resiste, orbis te tuus reuocat: uicimus qua licet. nihil tantum est, quod ego Alexandri periculo petam. POMPEI SILONIS. Venit ille dies, Alexander, exoptatus, quo tibi opera desset: idem sunt termini et regni tui et mundi. OSCI. Tempus est Alexandrum cum orbe et cum sole desinere. Quod noueram uici: nunc concupisco quod nescio. Quae tam ferae gentes fuerunt quae non Alexandrum posito genu adorarint? qui tam horridi montes quorum non iuga uictor miles calcauerit? Ultra Liberi patris tropaea constitimus. Non quaerimus orbem, sed amittimus. Inmensum et humanae intemptatum experientiae pelagus, totius orbis uinculum terrarumque custodia, inagitata remigio uastitas, litora modo saeuiente fluctu inquieta, modo fugiente deserta: tetra caligo fluctus premit et nescio qui quod humanis natura subduxit oculis aeterna nox obruit. MVSAE. Foeda beluarum magnitudo et inmobile profundum testantur, Alexander, nihil ultra esse quod uincas: reuertere.