DIVISIO. Aiebat CESTIVS hoc genus suasoriarum aliter declamandum esse quam suadendum. Non eodem modo in libera ciuitate dicendam sententiam quo apud reges, quibus etiam quae prosunt ita tamen ut delectent suadenda sunt. Et inter reges ipsos esse discrimen: quosdam minus aut magis OSOS ueritatem; facile Alexandrum exisse quos superbissimos et supra mortalis animi modum inflatos accepimus. Denique ut alia dimittantur argumenta, ipsa suasoria insolentiam eius coarguit; orbis illum suus non capit: itaque nihil dicendum aiebat nisi cum summa ueneratione regis, ne accideret idem quod praeceptori eius amitino Aristotelis accidit, quem occidit propter intempestiue liberos sales: nam cum deum se uellet uideri et uulneratus.esset, uiso sanguine eius philosophus mirari se dixerat, quod non esset i)xw\r oi(=o/s pe/r te r(e/ei maka/ressi qeoi=sin Hom. E 340 Ille se ab hac urbanitate lancea uindicauit. Eleganter in C. Cassi epistola quadam ad M. Ciceronem a)ntimukthri/sh|.” In omnibus regibus haec urbanitas extimescenda est.