Latro in hac suasoria cum tractasset omnia quae materia capiebat, posse ipsos et uincere, posse certe inuictos reuerti et beneficio loci; tum illam sententiam adiecit: si nihil aliud erimus certe belli mora. Postea memini auditorem Latronis ARBRONIVM SILONEM, patrem huius Silonis qui pantomimis fabulas. scripsit et ingenium grande non tantum deseruit sed polluit, recitare carmen in quo agnouimus sensum Latronis in his uersibus: Ite agite, o Danai, magnum Paeana canentes; Ite triumphantes, belli mora concidit Hector. Tam diligentes tunc auditores erant, ne dicam tam maligni, ut unum uerbum surripi non posset: