Sed ut ad Thermopylas reuertar, DIOCLES CARYSTIVS dixit APATVRIVS dixit Corvo rhetori testimonium stuporis reddendum est qui dixit: “quid? si iam Xerses ad nos suo mari nauigat, fugiamus antequam nobis terra subripiatur.” Hic est CORVVS qui cum temptaret scolam Romae Sosio illi qui Iudaeos subegerat declamauit controuersiam de ea quae apud matronas disserebat liberos non esse tollendos et ob hoc accusatur reipublicae laesae. In hac controuersia sententia eius haec ridebatur: “inter pyxides et redolentis animae medicamina constitit mitrata contio.”