POMPEI SILONIS. Xerses multos secum adducit, Thermopylae paucos recipiunt. Erimus inter fortes fugacissimi, inter fugaces tardissimi. Nihil refert, quantas gentes in orbem nostrum Oriens effuderit, quantum nationum secum Xerses trahat: tot ad nos pertinent, quot locus ceperit. CORNELI HISPANI. Pro Sparta uenimus, pro Graecia stemus: uincamus hostes, socios iam uicimus: sciat iste insolens barbarus, nihil esse difficilius quam Laconis armati latus fodere. Ego uero quod discesserunt gaudeo: liberas nobis reliquere Thermopylas; nil erit quod uirtuti nostrae se apponat, quod se inserat; non latebit in turba Laco; quocunque Xerses aspexerit, Spartanos uidebit. BLANDI.