DIVISIO. In hac suasoria nihil aliud tractasse FVSCVM scio quam easdem quas supra retuli quaestiones ad scientiam futuri pertinentis. Illud quod nos delectauit praeterire non possum. Declamitauerat FVSCVS ARELLIVS controuersiam de illa quae postquam ter mortuos pepererat somniasse se dixit, ut in luco pareret. Valde in uos contumeliosus fuero, si totam controuersiam quam ego intellego me dicere cum FVSCVS declamaret et a parte aui non agnoscentis puerum tractaret locum contra somnia et deorum prouidentiam, et male de magnitudine eorum dixisset mereri eum qui illos circa puerperas mitteret, summis clamoribus illum dixit Vergili uersum: