ARELLI FVSCI. Pudet me uictoriae uestrae si fugatum creditis Xersem ut reuerti possit. Tot caesa milia, nihil ex tanta acie relictum minanti nisi quod uix fugientem sequi possit; totiens mersa classis; quid Marathona, quid Salamina referam? pudet dicere: dubitamus adhuc an uicerimus. Xerses ueniet? nescio quomodo languet circa memoriam iacturae animus et disturbata arma non repetit. prior enim metus futuri pignus est et amissa ne audeat amissurum monent. Vt interdum in gaudio surgit animus et spem ex praesenti metitur, ita aduersis frangitur. Omnis destituit animum dies ubi ignominia spem premit, ubi nullam meminit aciem nisi qua fugerit; errat circa damna sua et quae male expertus est uota deponit. Si uenturus esset non minaretur: saeuis ira ardet ignibus et in pacta non soluitur.