pluris tropaea uestra Xerxes aestumat quam uos. DIVISIO. FVSCVS sic diuisit: etiamsi uenturus est Xerses nisi tollimus, non sunt tropaea tollenda. Confessio seruitutis est iussa facere: si uenerit uincemus; hoc non est diu colligendum de eo: dico “uincemus” quem uicimus. Sed ne ueniet quidem: si uenturus esset non denuntiaret; fractus est et uiribus et animo. CESTIVS et illud adiecit, quod in prima parte tractauit, non licere Atheniensibus tropaea tollere: commune in illis ius totius Graeciae esse; communem uictoriam, bellum fuisse commune. deinde ne fas quidem esse: numquam factum ut quisquam consecratis uirtutis suae operibus manus adferret. Ista tropaea non sunt Atheniensium, deorum sunt; illorum bellum fuit, illos Xerses uinculis, illos sagittis persequebatur. Hic omnia ad impiam et superbam Xerxis militiam pertinentia. Quid ergo?