ARGENTARIVS his duobus contentus fuit: aut non uenturum Xerxen, aut non esse metuendum si uenerit. his solis institit, et illud dixit quod exceptum est: “tollite,” inquit, “tropaea.” si uicisti, quid erubescis? si uictus es, quid imperas? Locum mouit non inutiliter: iudicare quidem se neque Xerxen neque iam quemquam Persarum ausurum in Graeciam effundi; sed eo magis tropaea ipsis tuenda, si quis umquam illinc uenturus hostis esset, ut conspectu tropaeorum animi militum accenderentur, hostium frangerentur.