Illud tamen, pater, deos testor: diuitem te relinquo. CESTI PII. Tali me operi praeparaueram: uolebam fratres in gratiam reducere. hoc tu obicis? at nisi impetrauero ut boni fratres sint, impetrabo ne mali patres sint. Vterque me amauit, uterque pro me uota fecit: quantum est si dixero: “uterque me aluit?” Quae causa fuerit discordiae nescio; timeo ne iste prior iniuriam fecerit: prior egere coepit. Quid obicis, pater? puto misericordiam; scio quendam in hac ciuitate propter istud crimen adoptatum. “Fratrem,” inquit, “alere noluit.” Inuenisti quod possem defendere. Possum liberos tollere, ut primum hoc illis narrem, auum illorum fame perisse? Non fefellit te qualis essem: sciuisti cum adoptares. Bis abdicatus sum: uolo utramque causam meam agere, neutram per me uolo; adsit mihi altus: semper causa mea habebit aduocatum patrem. Alter alterum amet: uterque me amauit. Vis illum ueras poenas dare? sentiat quam bono fratri iniuriam fecerit.