alui. quomodo, quaeritis? quomodo istum. Cornelii Hispani. Puta me hodie non abdicari sed adoptari. uolo quaedam futuro praedicere patri: hic quem uis adoptare inimicum patris sui inuito patre aluit. reliquit aequo animo beatam domum, ut cum mendico uiueret. noueris oportet hoc eius uitium: ad praestandam calamitosis misericordiam contumax est. nec tamen habeo quod de hoc uitio meo queri possim: hoc inueni patrem, hoc perdidi. Quam multi patres optant similem filium! ab his abdicor. Homo est: non uis alam hominem? ciuis est: non uis alam ciuem? amicus est: non uis alam amicum? propinquus est: non uis alam propinquum? sic peruenitur ad patrem. homo est, ciuis est, amicus est, propinquus est. ea condicione ergo non erit uitium porrexisse stipem nisi dixero: