SILO POMPEIVS hac figura narrauit: eam uobis sacerdotem promitto quam incestam nulla facere possit fortuna. Potest aliquam seruitus cogere: seruiit et barbaris et piratis, inuiolata apud illos mansit. potest aliquam corrumpere prolapsi in uitia seculi praua consuetudo, etiam matronarum multum in libidine magisterium: pudica permanebit. licet illam ponatis in lupanari: et per hoc illi intactam pudicitiam efferre contigit. fuit in loco turpi, probroso; leno illam prostituit, populus adorauit: nemo non plus ad seruandam pudicitiam contulit quam quod ad uiolandam adtulerat. Multum potest ad flectendum quoque pudici animi propositum hostis, gladius: non succumbet, immo si opus fuerit pudicitiam uindicabit. incredibilem uideor in puella rem promittere? iam praestitit: adulescentem misericordis populi beneficium polluere temptantem gladio repulit. Fuit qui illam illi accusaret caedis: absoluta est. ne qua posset esse uobis dubitatio, quae uentura ad sacerdotium erat an pura esset, an integra: iam iudicatum est.