Non est credibile temperasse a libidine piratas omni crudelitate efferatos, quibus omne fas nefasque lusus est, simul terras et maria latrocinantes, quibus in aliena impetus per arma est; iam ipsa fronte crudeles et humano sanguine adsuetos, praeferentes ante se uincula et catenas, grauia captis onera, a stupris remouere potuisti, quibus inter tot tanto maiora scelera uirginem stuprare innocentia est? Sed lupanar excepit. omnis sordida iniuriosaque turba huc influit, nec quisquam eo ut iudicet uenit. At omnes fauere fabulis tuis? at omnibus persuasum est? nemo in tanta euntium redeuntiumque turba inuentus est, qui fortunae tuae uellet inludere? ergo tu, cum tam innocens quam dicis uixeris, ista passa es credis deos esse? “Nihil,” inquit, “passa sum.” hoc satis est nupturae, sacerdoti parum. Vbi adhuc fuisti? discede, ignota es: ubi non fuisti? discede, nimium nota es. P.