BLANDVS hoc colore: utrimque fili nomen audio; pater rem petit iustiorem, mater faciliorem. Et illud post descriptionem adiecit: fatebor uobis, parricidium coram patre facere non potui. CESTIVS hoc colore egit: “prosiluit,” inquit, “protinus mater et amplexu suo manus meas adligauit. ago confusioni meae gratias, quod nihil in illo cubiculo uidi praeter matrem et patrem: pater rogabat ut occiderem, mater ut uiueret; pater ne nocens inpunita esset, mater ut ego innocens essem; pater recitabat legem de adulteriis, mater de parricidiis.” Et ultimam sententiam dixit: occidere matrem si turpe est noluisse, non potui. ARGENTARIVS dixit: non est quod me ex hoc habitu aestimetis, quod manus habeo: tunc non habui. Et illud dixit: dat poenas tibi: perdidit uirum, perdidit filium; aegrotanti non adsidebo, egentem non alam; omnia mihi libera sunt, iam uitam illi non debeo.