ne exemplum quidem utile esse non utique perire eum qui duas rapuerit; ista ratione hunc morem perniciosissimum ciuitati introduci, ut aliquis propter hoc non pereat, quia perire saepius meruit. Reliquam partem controuersiae Fuscus in haec diuisit: utra optio honestior sit, utra iustior, utra utilior. CESTIVS hanc partem controuersiae sic diuisit: utra puellae optio dignior sit quae ualeat; utra optione raptor dignior sit. Cestius et coniecturalem quaestionem temptauit: an haec cum raptore conluserit et in hoc rapta sit, ut huic opponeretur.