ALBVCIVS omnes colores miscuit et, ut hoc liberum esset, patronum patri dedit nec uoluit narrare. a propositione coepit: alimenta pater a filio petiit; deinde cum ad defendendum uenit quod scripsit duplam se daturum, si manus praecidissent, primum Latroniano colore usus est: hoc, inquit, respondeo: nescit quid fecerit, in insaniam malis actus est. Hic philosophumenon locum introduxit, quomodo animi magnis calamitatibus euerterentur; deinde anthypophoran sumpsit: mentiris; ille uero iratus fuit. Cogis, inquit, me dicere iratum tibi merito fuisse. Exsecutus est omnia; hoc illi inter cetera obiecit, quod occupare arcem fratrem suum ignorasset, aut dissimulasset; uoluit ita tyrannicidio quoque eius commendationem detrahere. deinde ad illum colorem rediit Cestianum: “sed puto illum consilio fecisse quae fecit. quid ergo? quid iste tamen dicit? quare scripsisse? nihil dicit; flet, mori uult, sed non fame.” In hac declamatione ALBVCIVS hanc sententiam dixit