Ex omnibus quae mihi fortuna terra marique priuatim mala publiceque congessit, tyrannum adulterumque et piratas, nihil expertus sum durius quam patrem: tyrannus cum timeret manus meas, non praecidit; iniuria matrimonii nihil abstulit corpori; piratae, quasi beneficio meo uiuerent, gratis miseriti sunt: unum hostem inexorabilem habui. 0 felicem rempublicam quod sublato inimico, non ante tyranni caedem nauigaui! “Genui, inquit, educaui:” nempe istud beneficium et tyranno praestitisti et adultero. Has manus si per te redimere non potes, rempublicam appella. Adulter cum manibus sepultus, tyrannus cum manibus proiectus est. Magnis sceleribus iura naturae intereunt: non magis tu pater es quam illi fratres. Audite nouam captiui uocem: tutus sum, si pater meus nihil habet. Quidquid habes pro redemptione filii mitte; non est quod timeas: non deerunt tibi alimenta, cum dixeris te tyrannicidae patrem;