“Egens sum,” inquit: mentiris. cedo mihi patris mei censum. “Quid ergo? ales pauperem?” dimissus fortasse promittam, cum rogaueris: nihil paciscor. Etiamnunc manus meas petis? nega tuam esse epistolam, et habes argumentum, dic: ego rogare etiam pro adultero soleo. “Qui non aluit,” inquit, “patrem, adligetur:” plus de manibus meis timui. CORNELI HISPANI. Quid me rogarit pater nescio: publica uindicta cruentum gladium priuato tyranno impressi. Captum me piratae nihil amplius quam alligauerunt. “Duplam pecuniam dabo.” Quid? plus polliceris quam petitur? unde tantas patrimonii uires habes? etiamnunc tamquam in tyranni arca loqueris? Corrupit frater uxorem meam quam nec tyrannus uiolauerat. Ut pretium piratae constituerunt, gauisus sum, namque locuples pater poterat dare etiamsi duplam poposcissent. Remiserunt me reipublicae cum manibus, patri cum epistolis. Pompei SILONIS.