BLANDVS. Hic qui unde uiuat non habet, quam care tyrannicidas uestros emancipat! Quid ais, pirata filii, piratarum magister, eius crudelitatis emptor cuius nec pirata uenditor est? Romani Hisponis. “Pater piratis salutem:” hanc eripis filio. “Duplam dabo:” quid necesse est? potui uilius solui. “ut praecidatis manus.” obstipuerunt piratae et cum dimitterent dixerunt: “indica patri tuo non omnia piratas uendere.” MENTONIS. Adhuc, iudices, tamquam pro meis manibus egi, uerum confitendum: uobis remissae sunt. exhibeo, respublica, piratarum depositum tibi: manus hae tuae saluae ad te perlatae sunt. fac quod uoles. illud unum rogo, si peccauerunt, cuilibet tu uinciendas trade: si isti trades, sic alligabit quomodo soluit: praecidet.