Pars altera. IVLI BASSI. Infelix futura est etiam uictoria mea: si non tenuero causam, fame moriar; si tenuero, hoc tantum consequar ne fame moriar. Duxi uxorem nimium fecundam: peperit mihi tria nescio quae prodigia uariis generibus inter se et me, iudices, furentia: alium qui patriam posset opprimere, alium qui fratrem uiolare, alium qui patrem. Testor, iudices, omnes ciues meos: una seruiuimus, nemo tyrannidem me uno sensit magis. argumentum habeo maximum quod uiuo: non pepercissetis mihi, si putassetis me partem tyranni. Dum inter se pugnant, uicit respublica. Reliqui duo, quia non poterant in nos, inter se tyrannidem exercuerunt. habebat iste nescio quam uxorem, quam in arce cognouerat. Si alligare te possem, proficiscentem alligassem.