Magna omina sunt: nihil hoc putas, quod uiri fortis pater timeat? Miserum me: iam hosti nimis notus es, iam pro te nescio quid etiam lex timet. miraris si quod legi satis est, patri nimis est? “Numquid luxuriam,” inquit, “obicis?” ego uero te etiam hortari possum in uoluptates. quousque duro castrorum iacebis cubiculo? quousque somnum classico rumpes? quousque cruentus uiues? simus hilares: trium uictoriarum uota soluenda sunt. tot acies sustinuisti, tot uulnera; possum cum republica queri: sero dimitteris. Subinde audio te dicentem: “malo gloriam quam uitam;” hoc ergo me exanimat, quod mori tibi tam facile est. Denique uno quiesce bello. Pompei SILONIS.