ad obsidendum hostem, ad occupandum castris locum, ad intercipiendos hostium commeatus ire iusseris: otium imperas animo non otioso. Quotienscumque tumultus aliquis exortus est, in me omnium ciuium diriguntur oculi, meas spectant manus; et adhuc — uerum dicendum est — nihil patria debet mihi: numquam pugnaui nisi coactus. Credisne quicquam referre ubi simus, quem uitae cursum agamus? eadem pericula nos ubique circumstant et totidem ad mortem uiae sunt. interdum continuatus labor firmiores facit: saepe quod corroborauerat, desidia consumpsit. MARVLLI. Sine me aliquod meritum in patriam conferre: adhuc militia mea legis munus est. Pugnabo et abdicatus, nec uerebor ne inutilis sit opera mea patriae. et Athenienses abdicato uicerunt duce. quantum inter me et illum interest?