Ipsis quoque multum praestaturus uideor, quibus obliuio inminet, nisi aliquid quo memoria eorum producatur posteris tradatur. fere enim aut nulli commentarii maximorum declamatorum exstant aut, quod peius est, falsi. Itaque ne aut ignoti sint aut aliter quam debent noti, summa cum fide suum cuique reddam. Omnes autem magni in eloquentia nominis excepto Cicerone uideor audisse; ne Ciceronem quidem aetas mihi eripuerat, sed bellorum ciuilium furor, qui tunc orbem totum peruagabatur, intra coloniam meam me continuit: alioqui in illo atriolo, in quo duos grandes praetextatos ait secum declamasse, potui adesse illudque ingenium, quod solum populus Romanus par imperio suo habuit, cognoscere et, quod uulgo aliquando dici solet, sed in illo proprie debet, potui uiuam uocem audire.