Corpus illi erat et natura solidum et multa exercitatione duratum, ideoque numquam impetus ardentis animi deseruit. Vox robusta, sed sordida, lucubrationibus et neglegentia, non natura, infuscata; beneficio tamen laterum extollebatur et quamuis inter initia parum attulisse uirium uideretur, ipsa actione adcrescebat. nulla umquam illi cura uocis exercendae fuit: illum fortem et agrestem et Hispanae consuetudinis morem non poterat dediscere: utcumque res tulerat ita uiuere, nihil uocis causa facere, non illam per gradus paulatim ab imo ad summum perducere, non rursus a summa contentione paribus interuallis descendere, non sudorem unctione discutere, non latus ambulatione reparare.