Video uos, iuuenes mei, plus iusto ad hanc eius uirtutem obstupescere: alia uos mirari in illo uolo; hoc quod thauma uobis uidetur, non operosa arte tradi potest. intra exiguum paucissimorum dierum tempus poterit quilibet facere illud quod Cineas fecit, qui missus a Pyrrho legatus ad Romanos postero die nouus homo et senatum et omnem urbanam circumfusam senatui plebem nominibus suis persalutauit; aut quod ille fecit qui recitatum a poeta nouum carmen dixit suum esse et protinus memoria recitauit, cum hoc ille cuius carmen erat facere non posset; aut quod fecit Hortensius qui a Sisenna prouocatus in auctione persedit per diem totum et omnes res et pretia et emptores ordine suo argentariis recognoscentibus ita ut in nulla re falleretur recensuit. Cupitis statim discere? suspendam cupiditatem uestram et faciam alteri beneficio locum; interim hoc uobis in quo iam obligatus sum persoluam.