Facitis autem, iuuenes mei, rem necessariam et utilem, quod non contenti exemplis saeculi uestri, prioris quoque uultis cognoscere: primum quia, quo plura exempla inspecta sunt, plus in eloquentia proficitur. non est unus, quamuis praecipuus sit, imitandus, quia numquam par fit imitator auctori. haec rei natura est: semper citra ueritatem est similitudo. Deinde ut possitis aestimare, in quantum cotidie ingenia decrescant et nescio qua iniquitate naturae eloquentia se retro tulerit: quidquid Romana facundia habet quod insolenti Graeciae aut opponat aut praeferat circa Ciceronem effloruit; omnia ingenia quae lucem studiis nostris adtulerunt tunc nata sunt.