Si mihi secundae res de amore meo essent, iamdudum, scio, Venissent: sed vereor ne mulier me absente hic corrupta sit. Concurrunt multae opiniones quae mihi animum exaugeant; Occasio, locus, aetas, mater cuius sub imperio est mala; Cui nihil iam praeter pretium dulce est. Clinia. Hei misero mihi! Etiam caves ne videat forte hinc te a patre aliquis exiens? Faciam: sed nescio quid profecto mihi animus praesagit mali. Pergin istuc prius diiudicare quam scis quid veri siet? Si nihil mali esset, iam hic adessent. Iam aderunt. Quando istuc erit? Non cogitas hinc longule esse? et nosti mores mulierum: Dum moliuntur, dum conantur, annus est. O Clitipho, Timeo. Respira: eccum Dromonem cum Syro: una adsunt tibi.