Nisi me animus fallit, hic profecto est annulus quem ego suspicor Is quicum exposita est gnata. Quid volt sibi, Syre, haec oratio? Quid est? isne tibi videtur? Dixi equidem ubi mihi ostendisti ilico Eum esse. At ut satis contemplata modo sis, mea nutrix. Satis. Abi iam nunc intro, atque illa si iam laverit mihi nuntia: Hic ego virum interea opperibor. Te vult: videas, quid velit. Nescio quid tristis est: non temere est: metuo quid sit. Quid siet? Nae, ista hercle magno iam conatu magnas nugas dixerit. Ehem mi vir. Ehem mea uxor. Te ipsum quaero. Loquere quid velis. Primum hoc te oro ne quid credas me adversum edictum tuum Facere esse ausam. Vin me istuc tibi, etsi incredibile est, credere? Credo. Nescio quid peccati portet haec purgatio. Meministin me esse gravidam, et mihi te maximopere dicere, Si puellam parerem nolle tolli? Scio quid feceris: Sustulisti. Sic est factum, domina, ergo herus damno auctus est. Minime: sed erat hic Corinthia anus haud impura: ei dedi Exponendam. O Iupiter, tantamne esse in animo inscitiam! Perii: quid ego feci? Rogitas? Si peccavi, mi Chreme, Insciens feci. Id equidem ego si tu neges, certo scio Te inscientem atque imprudentem dicere ac facere omnia: Tot peccata in hac re ostendis: nam iam primum, si meum Imperium exsequi voluisses, interemtam oportuit; Non simulare mortem verbis, re ipsa spem vitae dare. At id omitto: misericordia, animus maternus: sino. Quam bene vero abs te prospectum est! quid voluisti? cogita. Nempe anui illi prodita abs te filia est planissime, Per te vel uti quaestum faceret, vel uti veniret palam. Credo id cogitasti: Quidvis satis est dum vivat modo. Quid cum illis agas, qui neque ius, neque bonum atque aequum sciunt? Melius, peius; prosit, obsit; nihil vident, nisi quod libet. Mi Chreme, peccavi, fateor: vincor: nunc hoc te obsecro, Quanto tuus est animus natu gravior, ignoscentior, Ut meae stultitiae in iustitia tua sit aliquid praesidi. Scilicet equidem istuc factum ignoscam: verum, Sostrata, Male docet te mea facilitas multa. Sed istuc, quicquid est, Qua hoc occeptum est causa loquere. Ut stultae et misere omnes sumus Religiosae, quum exponendam do illi, de digito annulum Detraho; et eum edico ut una cum puella exponeret; Si moreretur, ne expers partis esset de nostris bonis. Istuc recte: conservasti te atque illam. Is hic est annulus. Unde habes? Quam Bacchis secum adduxit adolescentulam. Hem! Quid ea narrat? Ea lavatum dum it servandum mihi dedit. Animum non adverti primum; sed postquam aspexi, ilico Cognovi: ad te exsilui. Quid nunc suspicare, aut invenis De illa? Nescio; nisi ut ex ipsa quaeras unde hunc habuerit, Si potis est reperiri. Interii: plus spei video quam volo. Nostra est, si ita est. Vivitne illa cui tu dederas? Nescio. Quid renuntiavit olim? Fecisse id quod iusseram. Nomen mulieris cedo quod sit, ut quaeratur. Philtere. Ipsa est: mirum ni illa salva est, et ego perii. Sostrata, Sequere me intro hac. Ut praeter spem evenit. Quam timui male Ne nunc animo ita esses duro ut olim in tollenda, Chreme! Non licet hominem esse saepe ita ut volt, si res non sinit. Nunc ita tempus est mihi ut cupiam filiam; olim nihil minus.