Nulla mihi res posthac potest iam intervenire tanta Quae mihi aegritudinem afferat: tanta haec laetitia oborta est. Dedo patri me nunc iam ut frugalior sim quam vult. Nihil me fefellit: cognita est, quantum audio huius verba. Istuc tibi ex sententia tua obtigisse laetor. O mi Syre, audistine obsecro? Quidni, qui usque una adfuerim? Cuiquam aeque audisti commodius quicquam evenisse? Nulli. Atque ita me Di ament ut ego nunc non tam meapte causa Laetor quam illius quam ego scio esse honore quovis dignam. Ita credo: sed nunc, Clinia, age, da te mihi vicissim: Nam amici quoque res est videnda in tuto ut collocetur; Ne quid de amica nunc senex. O Iupiter! Quiesce. Antiphila mea nubet mihi. Sicine mihi interloquere? Quid faciam, Syre mi? gaudeo: fer me. Fero hercle vero. Deorum vitam apti sumus. Frustra operam, opinor, sumo. Loquere; audio. At iam hoc non ages. Agam. Videndum est, inquam, Amici quoque res, Clinia, tui in tuto ut collocetur: Nam si nunc a nobis abis, et Bacchidem hic relinquis, Noster resciscet ilico esse amicam hanc Clitiphonis: Si abduxeris, celabitur itidem ut celata adhuc est. At enim istoc nihil est magis, Syre, meis nuptiis adversum: Nam quo ore appellabo patrem? Tenes quid dicam? Quidni? Quid dicam? quam causam afferam? Quin nolo mentiare. Aperte ita ut res sese habet narrato. Quid ais? Iubeo; Illam te amare et velle uxorem: hanc esse Clitiphonis. Bonam atque iustam rem oppido imperas, et factu facilem; Et scilicet iam me hoc voles patrem exorare ut celet Senem vestrum. Immo, ut recta via rem narret ordine omnem. Hem, Satin sanus es, aut sobrius? tu quidem illum plane prodis. Nam qui ille poterit esse in tuto? dic mihi. Huic equidem consilio palmam do: hic me magnifice effero, Qui vim tantam in me et potestatem habeam tantae astutiae, Vera dicendo ut eos ambos fallam; ut quum narret senex Vester nostro istam esse amicam gnati, non credat tamen. At enim spem istoc pacto rursum nuptiarum omnem eripis: Nam, dum amicam hanc meam esse credet, non committet filiam. Tu fortasse quid me fiat parvi pendis dum illi consulas. Quid, malum, me aetatem censes velle id assimularier? Unus est dies, dum argentum eripio: pax: nihil amplius. Tantum sat habes? quid tum, quaeso, si hoc pater resciverit? Quid si redeo ad illos qui aiunt, Quid si nunc coelum ruat? Metuo quid agam. Metuis? quasi non ea potestas sit tua, Quo velis in tempore ut te exsolvas, rem facias palam. Age, age, traducatur Bacchis. Optime ipsa exit foras.