Ita me Di amabunt ut nunc Menedemi vicem Miseret me tantum devenisse ad eum mali. Hancine mulierem alere cum illa familia? Etsi scio hosce aliquot dies non sentiet; Ita magno desiderio fuit ei filius: Verum ubi videbit tantos sibi sumtus domi Quotidiano fieri, nec fieri modum, Optabit rursum ut abeat ab se filius. Syrum optime eccum! Cesso hunc adoriri? Syre. Hem. Quid est? Te mihi ipsum iam dudum optabam dari. Videre egisse iam nescio quid cum sene. De illo quod dudum? dictum ac factum reddidi. Bonane fide? Bona hercle. Non possum pati Quin tibi caput demulceam. Accede huc, Syre: Faciam boni tibi aliquid pro ista re, ac libens. At si scias, quam scite in mentem venerit. Vah, gloriare evenisse ex sententia? Non hercle vero: verum dico. Dic, quid est? Tui Clitiphonis esse amicam hanc Bacchidem Menedemo dixit Clinia; et ea gratia Secum adduxisse, ne tu id persentisceres. Probe. Dic sodes. Nimium, inquam. Immo sic satis. Sed porro ausculta quod superest fallaciae. Sese ipse dicet tuam vidisse filiam; Eius sibi complacitam formam, postquam aspexerit; Hanc cupere uxorem. Modone quae inventa est? Eam. Et quidem iubebit posci. Quamobrem istuc, Syre? Nam prorsum nihil intelligo. Hui! tardus es. Fortasse. Argentum dabitur ei ad nuptias, Aurum, atque vestem, qui,—tenesne? Comparet? Id ipsum. At ego illi neque do, neque despondeo. Non? quamobrem? Quamobrem? me rogas? Homini fugitivo dabo? Non ego dicebam in perpetuum illam illi ut dares; Verum ut simulares. Non mea est simulatio. Ita tu istaec tua misceto ne me admisceas. Ego cui daturus non sum ut ei despondeam? Credebam. Minime. Scite poterat fieri. Et ego hoc, quia dudum tu tantopere iusseras, Eo coepi. Credo. Caeterum equidem istuc, Chreme, Aequi bonique facio. Atqui cummaxime Volo te dare operam ut fiat, verum alia via. Fiat: quaeratur aliud: sed illud quod tibi Dixi de argento, quod ista debet Bacchidi, Id nunc reddendum est illi: neque tu scilicet Eo nunc confugies: Quid mea? num datum mihi est? Num iussi? num illa oppignerare filiam Meam, me invito, potuit? Verum illud, Chreme, Dicunt, Ius summum saepe summa malitia est. Haud faciam. Immo aliis si licet, tibi non licet. Omnes te in lauta et bene acta parte putant. Quin egomet iam ad eam deferam. Immo filium Iube potius. Quamobrem? Quia enim in hunc suspicio est Translata amoris. Quid tum? Quia videbitur Magis verisimile id esse, quum hic illi dabit: Simul et conficiam facilius ego, quod volo. Ipse adeo adest: abi, effer argentum. Effero.