Etsi scio ego, Philumena, meum ius esse ut te cogam Quae ego imperem facere; ego tamen patrio animo victus faciam Ut tibi concedam; neque tuae libidini adversabor. Atque eccum Phidippum optime video: ex hoc iam scibo quid sit. Phidippe, etsi ego meis me omnibus scio esse apprime obsequentem, Sed non adeo ut mea facilitas corrumpat illorum animos: Quod tu si idem faceres, magis in rem et nostram et vestram id esset. Nunc video in illarum potestate esse te. Heia vero! Adii te heri de filia: ut veni itidem incertum amisti. Haud ita decet, si perpetuam vis esse affinitatem hanc, Celare te iras. Si quid est peccatum a nobis, profer: Aut ea refellendo aut purgando vobis corrigemus, Te iudice ipso. Sin ea est causa retinendi apud vos Quia aegra est, te mihi iniuriam facere arbitror, Phidippe, Si metuis satis ut meae domi curetur diligenter. At, ita me Di ament, haud tibi hoc concedo, etsi illi pater es, Ut tu illam salvam magis velis quam ego: id adeo gnati causa, Quem ego intellexi illam haud minus quam se ipsum magnificare. Neque adeo clam me est quam esse eum graviter laturum credam, Hoc si rescierit: eo domum studeo haec prius quam ille ut redeat. Laches, et diligentiam vestram et benignitatem Novi; et quae dicis omnia esse ut dicis animum induco: Et te hoc mihi cupio credere: illam ad vos redire studeo, Si facere possim ullo modo. Quae res te id facere prohibet? Eho, numquidnam accusat virum? Minime; nam postquam attendi Magis, et vi coepi cogere ut rediret, sancte adiurat Non posse apud vos Pamphilo se absente perdurare. Aliud fortasse alii viti est: ego sum animo leni natus: Non possum adversari meis. Hem, Sostrata! Heu me miseram! Certumne est istuc? Nunc quidem ut videtur: sed numquid vis? Nam est quod me transire ad forum iam oporteat. Eo tecum una.