Nequeo mearum rerum initium ullum invenire idoneum, Unde exordiar narrare quae nec opinanti accidunt; Partim quae perspexi his oculis, partim quae accepi auribus: Qua me propter exanimatum citius eduxi foras. Nam modo me intro ut corripui timidus, alio suspicans Morbo me visurum affectam ac sensi esse uxorem; hei mihi! Postquam me aspexere ancillae advenisse, ilico omnes simul Laetae exclamant, Venit; id quod me repente aspexerant. Sed continuo vultum earum sensi immutari omnium, Quia tam incommode illis fors obtulerat adventum meum. Una illarum interea propere praecucurrit nuntians Me venisse: ego eius videndi cupidus recta consequor. Postquam introii extemplo eius morbum cognovi miser; Nam neque ut celari posset tempus spatium ullum dabat, Neque voce alia ac res monebat ipsa poterat conqueri. Postquam aspexi, O facinus indignum! inquam; et corripui ilico Me inde lacrimans, incredibili re atque atroci percitus. Mater consequitur: iam ut limen exirem ad genua accidit Lacrimans misera: miseritum est. Profecto hoc sic est, ut puto: Omnibus nobis ut res dant sese ita magni atque humiles sumus. Hanc habere orationem mecum a principio institit: O mi Pamphile, abs te quamobrem haec abierit causam vides; Nam vitium est oblatum virgini olim ab nescio quo improbo: Nunc huc confugit te atque alios partum ut celaret suum. Sed cum orata eius reminiscor, nequeo quin lacrimem miser. Quaeque fors fortuna est, inquit, nobis quae te hodie obtulit, Per eam te obsecramus ambae, si ius, si fas est, uti Adversa eius per te tecta tacitaque apud omnes sient. Si unquam erga te animo esse amico sensti eam, mi Pamphile, Sine labore hanc gratiam te ut sibi des pro illa nunc rogat. Caeterum de reducenda id facias quod in rein sit tuam, Parturire eam neque gravidam esse ex te solus conscius. Nam aiunt tecum post duobus concubuisse eam mensibus: Tum postquam ad te venit mensis agitur hic iam septimus; Quod te scire ipsa indicate res. Nunc si potis est, Pamphile, Maxime volo doque operam ut clam eveniat partus patrem, Atque adeo omnes: sed si fieri id non potest quin sentiant, Dicam abortum esse: scio nemini aliter suspectum fore Quin, quod verisimile est, ex te recte eum natum putent. Continuo exponetur: hic tibi nihil est quicquam incommodi; Et illi miserae indigne factam iniuriam contexeris. Pollicitus sum; et servare in eo certum est quod dixi fidem; Nam de reducenda, id vero neutiquam honestum esse arbitror; Nec faciam; etsi amor me graviter consuetudoque eius tenet. Lacrimo, quae posthac futura est vita quum in mentem venit, Solitudoque. O fortuna, ut nunquam perpetuo es bona! Sed iam prior amor me ad hanc rem exercitatum reddidit, Quem ego tum consilio missum feci: idem nunc huic operam dabo. Adest Parmeno cum pueris: hunc minime est opus In hac re adesse; nam olim soli credidi Ea me abstinuisse in principio, cum data est. Vereor, si clamorem eius hic crebro audiat, Ne parturire intelligat: aliquo mihi est Hinc ablegandus dum parit Philumena.