Perii: quid agam? quo me vertam? quid viro meo respondebo Misera? nam audivisse vocem pueri visus est vagientis: Ita corripuit derepente tacitus sese ad filiam. Quod si rescierit peperisse eam, id qua causa clam me habuisse Dicam non edepol scio. Sed ostium concrepuit. Credo ipsum exire ad me: nulla sum. Uxor ubi me ad filiam ire sensit, se duxit foras; Atque eccam video. Quid ais, Myrrhina? Heus, tibi dico. Mihine, mi vir? Vir ego tuus sim? tun virum me aut hominem deputas adeo esse? Nam si utrumvis horum, mulier, unquam tibi visus forem, Non sic ludibrio tuis factis habitus essem. Quibus? At rogitas? Peperit filia. Hem, taces? ex quo? Istuc patrem rogare est aequum? Perii: ex quo censes nisi ex illo cui data est nuptum, obsecro? Credo; neque adeo arbitrari patris est aliter: sed demiror Quid sit quamobrem tantopere omnes nos celare volueris Partum, praesertim quum et recte et tempore suo pepererit. Adeon pervicaci esse animo ut puerum praeoptares perire, Ex quo firmiorem inter nos fore amicitiam posthac scires, Potius quam adversum animi tui libidinem esset cum illo nupta? Ego etiam illorum esse hanc culpam credidi, quae te est penes. Misera sum. Utinam sciam ita esse istuc sed nunc mihi in mentem venit De hac re quod locuta es olim, quum illum generum cepimus: Nam negabas nuptam posse filiam tuam te pati Cum eo qui meretricem amaret, qui pernoctaret foris. Quamvis causam hunc suspicari quam ipsam veram mavolo. Multo prius scivi quam tu illum amicam habere, Myrrhina: Verum id vitium nunquam decrevi esse ego adolescentiae: Nam id est omnibus innatum: at pol iam aderit se quoque etiam quum oderit. Sed ut olim te ostendisti eadem esse nihil cessavisti usque adhuc, Ut filiam ab eo abduceres, neu quod ego egissem asset ratum. Id nunc res indicium haec facit quo pacto factum volueris. Adeon me esse pervicacem censes cui mater siem Ut eo essem animo, si ex usu esset nostro hoc matrimonium? Tun prospicere, aut iudicare nostram in rem quod sit potes? Audisti ex aliquo fortasse qui vidisse eum diceret Exeuntem aut introeuntem ad amicam. Quid tum postea, Si modeste ac raro hoc fecit? nonne ea dissimulare nos Magis humanum est quam dare operam id scire qui nos oderit? Nam si is posset ab ea sese derepente avellere Quacum tot consuesset annos, non eum hominem ducerem, Nec virum satis firmum gnatae. Mitte adolescentem, obsecro, Et quae me peccasse ais. Abi: solum solus conveni. Roga velitne an non uxorem: si est ut dicat velle se, Redde; sin est autem ut nolit, recte ego consului meae. Si quidem ille ipse non vult, et tu sensti esse in eo, Myrrhina, Peccatum, aderam cuius consilio ea par fuerat prospici. Quamobrem incendor ira esse ausam facere haec te iniussu meo. Interdico ne extulisse extra aedes puerum usquam velis. Sed ego stultior meis dictis parere hanc qui postulem. Ibo intro, atque edicam servis ne quoquam efferri sinant. Nullam pol credo mulierem me miseriorem vivere; Nam ut hic laturus hoc sit, si ipsam rem ut siet resciverit, Non edepol clam me est, quum hoc quod levius est tam animo iracundo tulit: Nec qua via sententia eius possit mutari scio. Hoc mihi unum ex plurimis miseriis reliquum fuerat malum, Si puerum ut tollam cogit, cuius nos qui sit nescimus pater. Nam quum compressa est nata, forma in tenebris nosci non quita est; Neque detractum ei est quicquam qui posset post nosci qui siet. Ipse eripuit vi in digito quem habuit virgini abiens annulum. Simul vereor Pamphilum, ne orata nostra nequeat diutius Celare, quum sciet alienum puerum tolli pro suo.