Quem cum istoc sermonem habueris procul hinc stans accepi, uxor. Istuc est sapere, qui ubicumque opus sit animum possis flectere; Quod faciendum sit post fortasse idem hoc nunc si feceris. Fors fuat pol. Abi rus ergo hinc: ibi ego te et tu me feres. Spero ecastor. I ergo intro, et compone quae tecum simul Ferantur: dixi. Ita ut iubes faciam. Pater. Quid vis, Pamphile? Hinc abire matrem? minime. Quid ita istuc vis? Quia de uxore incertus sum etiam quid sim facturus. Quid est? Quid vis facere nisi reducere? Equidem cupio; et vix contineor; Sed non minuam meum consilium: ex usu quod est id persequar. Credo ea gratia concordes magis, si non reducam, fore. Nescias. Verum id tua refert nihil utrum illae fecerint, Quando haec abierit. Odiosa haec est aetas adolescentulis. E medio aequum excedere est. Postremo iam nos fabula Sumus, Pamphile, senex atque anus. Sed video Phidippum egredi per tempus: accedamus.