Non hoc de nihilo est quod Laches me nunc conventam esse expetit; Nec pol me multum fallit quin quod suspicor sit quod velit. Videndum est ne minus propter iram hanc impetrem quam possiem; Aut ne quid faciam plus quod post me minus fecisse satius sit. Aggrediar. Bacchis, salve. Salve, Lache. Edepol credo te nonnihil mirari, Bacchis, Quid sit quapropter te huc foras puerum evocare iussi. Ego pol quoque etiam timida sum, quum venit mihi in mentem quae sim, Ne nomen mihi quaesti obsiet; nam mores facile tutor. Si vera dicis, nihil tibi est a me pericli, mulier; Nam aetate iam ea sum ut non siet peccato mihi ignosci aequum: Quo magis omnes res cautius ne temere faciam accuro: Nam si id facis facturave es bonas quod par est facere, Inscitum offerre iniuriam tibi immerenti iniquum est. Est magna ecastor gratia de istac re quam tibi habeam: Nam qui post factam iniuriam se expurget, parum mihi prosit. Sed quid istuc est? Meum receptas filium ad te Pamphilum. Ah! Sine dicam. Uxorem hanc prius quam duxit, vestrum amorem pertuli. Mane: nondum etiam dixi id quod volui. Hic nunc uxorem habet: Quaere alium tibi firmiorem, dum tibi tempus consulendi est; Nam neque ille hoc animo erit aetatem, neque pol tu eadem istac aetate. Quis id ait? Socrus. Mene? Te ipsam; et filiam abduxit suam; Puerumque ob eam rem clam voluit natus qui est extinguere. Aliud si scirem qui firmare meam apud vos possem fidem Sanctius quam iusiurandum, id pollicerer tibi, Lache, Me segregatum habuisse, uxorem ut duxit, a me Pamphilum. Lepida es; sed scin quid volo potius sodes facias? Quid vis? cedo. Eas ad mulieres huc intro, atque istuc iusiurandum idem Polliceare illis: exple animum iis, teque hoc crimine expedi. Faciam; quod pol, si esset alia ex hoc quaestu, haud faceret scio, Ut de tali causa nuptae mulieri se ostenderet. Sed nolo falsa fama esse gnatum suspectum tuum, Nec leviorem vobis, quibus est minime aequum, viderier Immerito; nam meritus de me est quod queam illi ut commodem. Facilem benevolumque lingua tua iam tibi me reddidit; Nam non sunt solae arbitratae hae: ego quoque etiam credidi. Nunc quum ego te esse praeter nostram opinionem comperi, Fac eadem ut sis porro; nostra utere amicitia ut voles. Aliter si facias — sed reprimam me, ne aegre quicquam ex me audias. Verum te hoc moneo unum: amicus qualis sim aut quid possiem Potius quam inimicus periclum facias.