Vide, mi Parmeno, etiam sodes ut mihi haec certa et clara attuleris, Ne me in breve coniicias tempus gaudio hoc falso frui. Visum est. Certen? Certe. Deus sum, si hoc ita est. Verum reperies. Manedum sodes: timeo ne aliud credam, atque aliud nunties. Maneo. Sic te dixisse opinor, invenisse Myrrhinam Bacchidem annulum suum habere. Factum. Eum quem olim ei dedi; Eaque hoc te mihi nuntiare iussit: itane est factum? Ita, inquam. Quis me est fortunatior, venustatisque adeo plenior? Egone te pro hoc nuntio quid donem? Quid? quid? Nescio. At ego scio. Quid? Nihil enim. Nam neque in nuntio neque in me ipso tibi boni quid sit scio. Egon, qui ab Orco mortuum me reducem in lucem feceris, Sinam sine munere a me abire? Ah, nimium me ingratum putas. Sed Bacchidem eccam video stare ante ostium. Me exspectat, credo: adibo. Salve, Pamphile. O Bacchis, O mea Bacchis, servatrix mea. Bene factum, et volup est. Factis ut credam facis; Antiquamque adeo tuam venustatem obtines, Ut voluptati obitus, sermo, adventus tuus, quocunque adveneris, Semper siet. Ac tu ecastor morem antiquum atque ingenium obtines, Ut unus omnium homo te vivat nusquam quisquam blandior. Ha! ha! hae! tun mihi istuc? Recte amasti, Pamphile, uxorem tuam; Nam nunquam ante hunc diem meis oculis eam, quod nossem, videram. Perliberalis visa est. Dic verum. Ita me Di ament, Pamphile. Dic mihi, harum rerum numquid dixti iam patri? Nihil. Neque opus est Adeo muttito: placet non fieri hoc itidem ut in comoediis, Omnia omnes ubi resciscunt: hic quos par fuerat resciscere Sciunt; quos non autem aequum est scire neque resciscent neque scient. Immo etiam hoc qui occultari facilius credas dabo. Myrrhina ita Phidippo dixit, iuriiurando meo Se fidem habuisse, et propterea te sibi purgatum. Optime est; Speroque hanc rem esse eventuram nobis ex sententia. Here, licetne scire ex te hodie quid sit quod feci boni; Aut quid istuc est quod vos agitis? Non licet. Tamen suspicor. Egone hunc ab Orco mortuum? quo pacto? Nescis, Parmeno, Quantum hodie profueris mihi, et me ex quanta aerumna extraxeris. Immo vero scio; neque hoc imprudens feci. Ego istuc satis scio. An temere quicquam Parmenonem praetereat quod facto usus sit? Sequere me intro, Parmeno. Sequor. Equidem plus hodie boni Feci imprudens quam sciens ante hunc diem unquam. Plaudite.