Di immortales! homini homo quid praestat, stulto intelligens Quid interest! hoc adeo ex hac re venit in mentem mihi. Conveni hodie adveniens quendam mei loci hinc atque ordinis, Hominem haud impurum, itidem patria qui abligurierat bona. Video sentum, squalidum, aegrum, pannis annisque obsitum. Quid istuc, inquam, ornati est? Quoniam miser quod habui perdidi. Hem, Quo redactus sum! omnes noti me atque amici deserunt. Hic ego illum contempsi prae me. Quid homo, inquam, ignavissime? Itan parasti te, ut spes nulla reliqua in te sit tibi? Simul consilium cum re amisti? viden me ex eodem ortum loco, Qui color, nitor, vestitus, quae habitudo est corporis? Omnia habeo, neque quicquam habeo. Nihil cum est nihil defit tamen. At ego infelix neque ridiculus esse neque plagas pati Possum. Quid? tu his rebus credis fieri? tota erras via. Olim isti fuit generi quondam quaestus apud saeclum prius. Hoc novum est aucupium: ego adeo hanc primus inveni viam. Est genus hominum, qui esse primos se omnium rerum volunt, Nec sunt: hos consector. Hisce ego non paro me ut rideant; Sed his ultro arrideo, et eorum ingenia admiror simul. Quicquid dicunt laudo: id rursum si negant, laudo id quoque. Negat quis? nego: ait? aio. Postremo imperavi egomet mihi Omnia assentari. Is quaestus nunc est multo uberrimus. Scitum hercle hominem! hic homines prorsum ex stultis insanos facit. Dum haec loquimur interea loci ad macellum ubi advenimus, Concurrunt laeti mihi obviam cupediarii omnes, Cetarii, lanii, coqui, fartores, piscatores; Quibus et re salva et perdita profueram, et prosum saepe. Salutant; ad coenam vocant; adventum gratulantur. Ille ubi miser famelicus videt me esse in tanto honore, Et tam facile victum quaerere, ibi homo coepit me obsecrare Ut sibi liceret discere id de me: sectari iussi; Si potis est, tanquam philosophorum habent disciplina ex ipsis Vocabula, parasiti item ut Gnathonici vocentur. Viden otium et cibus quid faciat alienus? Sed ego cesso Ad Thaidem hanc deducere, et rogitare ad coenam ut veniat? Sed Parmenonem ante ostium Thaidis tristem video, Rivalis servum. Salva res est: nimirum homines frigent. Nebulonem hunc certum est ludere. Hice hoc munere arbitrantur Suam Thaidem esse. Plurima salute Parmenonem Summum suum impertit Gnatho. Quid agitur? Statur. Video. Numquidnam quod nolis vides? Te. Credo; at numquid aliud? Quidum? Quia tristis es. Nihil equidem. Ne sis: sed quid videtur Hoc tibi mancipium? Non malum hercle. Uro hominem. Ut falsus animi est! Quam hoc munus gratum Thaidi arbitrare esse? Hoc nunc dicis, Eiectos hinc nos: omnium rerum, heus, vicissitudo est. Sex ego te totos Parmeno hos menses quietum reddam, Ne sursum deorsum cursites, neve usque ad lucem vigiles. Ecquid beo te? Men? papae! Sic soleo amicos. Laudo. Detineo te fortasse: tu profectus alio fueras. Nusquam. Tum tu igitur paululum da mihi operae: fac ut admittar Ad illam. Age modo; nunc tibi patent fores hae, quia istam ducis. Numquam evocari hinc vis foras? Sine biduum hoc praetereat: Qui mihi nunc uno digitulo fores aperis fortunatus Nae tu istas faxo calcibus saepe insultabis frustra. Etiam nunc hic stas Parmeno? eho numnam hic relictus custos, Ne quis forte internuntius clam a milite ad istam curset? Facete dictum: mira vero militi quae placeant. Sed video herilem filium minorem huc advenire. Miror quid ex Piraeeo abierit; nam ibi custos publice est nunc. Non temere est; et properans venit: nescio quid circumspectat.