Itane tandem uxorem duxit Antipho iniussu meo? Nec meum imperium, ac mitto imperium, non simultatem meam Revereri saltem? non pudere? O facinus audax! o Geta Monitor! Vix tandem. Quid mihi dicent, aut quam causam reperient, Demiror. Atqui repperi iam: aliud cura. Anne hoc dicet mihi, Invitus feci: lex coegit? Audio. Fateor. Places. Verum scientem, tacitum, causam tradere adversariis; Etiamne id lex coegit? Illud durum. Ego expediam: sine. Incertum est quid agam, quia praeter spem atque incredibile hoc mihi obtigit: Ita sum irritatus animum ut nequeam ad cogitandum instituere: Quamobrem omnes, quum secundae res sunt maxime, tum maxime Meditari secum oportet quo pacto adversam aerumnam ferant; Pericla, damna, exilia! Peregre rediens semper cogitet Aut filii peccatum, aut uxoris mortem, aut morbum filiae; Communia esse haec; nequid horum unquam accidat animo novum: Quicquid praeter spem eveniat omne id deputare esse in lucro. Phaedria, incredibile est quantum herum anteco sapientia. Meditata mihi sunt omnia mea incommoda, herus si redierit: Molendum usque in pistrino; vapulandum; habendae compedes; Opus ruri faciendum: horum nihil quicquam accidet animo novum. Quicquid praeter spem eveniet, omne id deputabo esse in lucro. Sed quid cessas hominem adire, et blande in principio alloqui? Phaedriam mei fratris video filium mihi ire obviam. Mi patrue, salve. Salve: sed ubi est Antipho? Salvum advenire— Credo: hoc responde mihi. Valet: hic est: sed satin omnia ex sententia? Vellem quidem. Quid istuc? Rogitas, Phaedria? Bonas, me absente, hic confecistis nuptias. Eho, an id succenses nunc illi? O artificem probum. Egone illi non succenseam? Ipsum gestio Dari mihi in conspectum, nunc sua culpa ut sciat Lenem patrem illum factum me esse acerrimum. Atqui nihil fecit, patrue, quod succenseas. Ecce autem similia omnia; omnes congruunt; Unum cognoris, omnes noris. Haud ita est. Hic in noxa est: ille ad defendendam causam adest. Quum ille est, praesto hic est: tradunt operas mutuas. Probe horum facta imprudens depinxit senex. Nam ni haec ita essent, cum illo haud stares, Phaedria. Si est, patrue, culpam ut Antipho in se admiserit, Ex qua re minus rei foret aut famae temperans; Non causam dico quin quod meritus sit ferat. Sed si quis forte, malitia fretus sua, Insidias nostrae fecit adolescentiae, Ac vicit; nostrane ea culpa est an iudicum, Qui saepe propter invidiam adimunt diviti, Aut propter misericordiam addunt pauperi? Ni nossem causam, crederem vera hunc loqui. An quisquam iudex est qui possit noscere Tua iusta, ubi tute verbum non respondeas, Ita ut ille fecit? Functus adolescentuli est Officium liberalis. Postquam ad iudices Ventura est, non potuit cogitata proloqui: Ita eum tum timidum ibi obstupefecit pudor. Laudo hunc; sed cesso adire quamprimum senem? Here, salve: salvum te advenisse gaudeo. Oh, Bone custos, salve, columen vero familiar, Cui commendavi filium hinc abiens meum. Iam dudum te omnes nos accusare audio Immerito, et me horunc omnium immeritissimo. Nam quid me in hac re facere voluisti tibi? Servum hominem causam orare leges non sinunt: Neque testimoni dictio est. Mitto omnia. Addo istuc; imprudens timuit adolescens: sino. Tu servus: verum, si cognata est maxime, Non fuit necesse habere: sed, id quod lex iubet, Dotem daretis; quæreret alium virum. Qua ratione inopem potius ducebat domum? Non ratio, verum argentum deerat. Sumeret Alicunde. Alicunde? nihil est dictu facilius. Postremo, si nullo alio pacto, foenore. Hui, dixti pulchre: siquidem quisquam crederet Te vivo. Non, non sic futurum est: non potest. Egone illam cum illo ut patiar nuptam unum diem? Nihil suave meritum est. Hominem commonstrarier Mihi istum volo, aut ubi habitet demonstrarier. Nempe Phormionem? Istum patronum mulieris. Iam faxo hic aderit. Antipho ubi nunc est? Foris. Abi, Phaedria: eum require atque adduce huc. Eo Recta via equidem illuc. Nempe ad Pamphilam. At ego Deos Penates hinc salutatum domum Devertar; inde ibo ad forum, atque aliquot mihi Amicos advocabo ad hanc rem qui assient, Ut ne imparatus sim, si adveniat Phormio.