En unquam cuiquam contumeliosius Audistis factam iniuriam quam haec est mihi? Adeste, quaeso. Iratus est. Quin tu hoc age: st! Iam ego hunc agitabo. Pro Deum immortalium! Negat Phanium esse hanc sibi cognatam Demipho? Hanc Demipho negat esse cognatam? Negat. Neque eius patrem se scire qui fuerit? Negat. Ipsum esse opinor de quo agebam. Sequimini. Nec Stilphonem ipsum scire qui fuerit? Negat. Quia egens relicta est misera, ignoratur parens, Negligitur ipsa: vide avaritia quid facit. Si herum insimulabis avaritiae, male audies. O audaciam! etiam me ultro accusatum advenit? Nam iam adolescenti nihil est quod succenseam, Si illum minus norat: quippe homo iam grandior, Pauper, cui opera vita erat, ruri fere Se continebat: ibi agrum de nostro patre Colendum habebat. Saepe interea mihi senex Narrabat se hunc negligere cognatum suum: At quem virum! quem ego viderim in vita optimum. Videas te atque illum ut narras. I in malam crucem. Nam nisi ita eum existimassem, nunquam tam graves Ob hanc inimicitias caperem in vestram familiam, Quam is aspernatur nunc tam illiberaliter. Pergin hero absenti male loqui, impurissime? Dignum autem hoc illo est. Ain tandem, career? Geta. Bonorum extortor, legum contortor. Geta. Responde. Quis homo est? ehem! Tace. Absenti tibi Te indignas, seque dignas, contumelias Nunquam cessavit dicere hodie. Ohe, desine. Adolescens, primum abs te hoc bona venia peto, Si tibi placere potis est, mihi ut respondeas: Quem amicum tuum ais fuisse istum? explana mihi: Et qui cognatum me sibi esse diceret. Proinde expiscare, quasi non nosses. Nossem? Ita. Ego me nego: tu qui ais redige in memoriam. Eho, tu sobrinum tuum non noras? Enicas: Dic nomen. Nomen? Maxime. Quid nunc taces? Perii hercle: nomen perdidi. Hem, quid ais? Geta. Si meministi id quod olim dictum est, subiice. Hem, Non dico: quasi non noris, tentatum advenis. Egone autem tento? Stilpho. Atque adeo quid mea? Stilpho est. Quem dixti? Stilphonem, inquam, noveras? Neque ego illum noram; neque mihi cognatus fuit Quisquam istoc nomine. Itane? non te horum pudet? At si talentum rem reliquisset decem— Di tibi malefaciant. primus esses memoriter Progeniem vestram usque ab avo atque atavo proferens. Ita ut dicis: ego tum si advenissem, qui mihi Cognata ea esset dicererm: itidem tu face. Cedo qui est cognata? Eu, noster, recte. Heus tu, cave. Dilucide expedivi quibus me oportuit Iudicibus: tum, si id falsum fuerat, filius Cur non refellit? Filium narras mihi, Cuius de stultitia dici ut dignum est non potest? At tu qui sapiens es magistratus adi; Iudicium de eadem causa iterum ut reddant tibi; Quandoquidem solus regnas, et soli licet Hic de eadem causa bis iudicium adipiscier. Etsi mihi facta iniuria est, verumtamen Potius quam lites secter, aut quam te audiam, Itidem ut cognata si sit, id quod lex iubet Dotem dare, abduce hanc, minas quinque accipe. Ha, ha, he! homo suavis. Quid est? num iniquum postulo? An ne hoc quidelm adipiscar ego, quod ius publicum est? Itane tandem quæso, item ut meretricem ubi abusus sis, Mercedem dare lex iubet ei atque amittere? An, Ut ne quid turpe civis in se admitteret Propter egestatem, proximo iussa est dari, Ut cum uno aetatem degeret? quod tu vetas. Ita proximo quidem! At nos unde? aut quamobrem— Ohe, Actum, aiunt, ne agas. Non agam? immo haud desinam, Donec perfecero hoc. Ineptis. Sine modo. Postremo tecum nihil rei nobis, Demipho, est. Tuus est damnatus gnatus, non tu; nam tua Præterierat iam ad ducendum aetas. Omnia haec Illum putato quae ego nunc dico dicere; Aut quidem cum uxore hac ipsum prohibebo domo. Iratus est. Tute idem melius feceris. Itane es paratus facere me adversum omnia, Infelix? Metuit hic nos, tametsi sedulo Dissimulat. Bene habent tibi principia. Quin quod est Ferendum fers? tuis dignum factis feceris, Ut amici inter nos simus. Egon tuam expetam Amicitiam? aut te visum aut auditum velim? Si concordabis cum illa, habebis quae tuam Senectutem oblectet; respice aetatem tuam. Te oblectet; tibi habe. Minue vero iram. Hoc age: Satis iam verborum est: nisi tu properas mulierem Abducere, ego illam eiiciam. Dixi, Phormio. Si tu illam attigeris secus quam dignum est liberam, Dicam tibi impingam grandem: dixi, Demipho. Si quid opus fuerit, heus, domo me. Intelligo.