Vos istaec intro auferte: abite. Sosia, Adesdum: paucis te volo. Dictum puta: Nempe ut curentur recte haec. Immo aliud. Quid est Quod tibi mea ars efficere hoc possit amplius? Nihil istac opus est arte ad hanc rem quam paro: Sed iis quas semper in te intellexi sitas, Fide et taciturnitate. Exspecto quid velis. Ego postquam te emi, a parvulo ut semper tibi Apud me iusta et clemens fuerit servitus Scis: feci e servo ut esses libertus mihi. Propterea quod servibas liberaliter. Quod habui summum pretium, persolvi tibi. In memoria habeo. Haud muto factum. Gaudeo Si tibi quid feci aut facio quod placet, Simo, Et gratum id fuisse advorsum te habeo gratiam. Sed mihi hoc molestum est: nam istaec commemoratio Quasi exprobratio est immemoris benefici. Quin tu uno verbo dic quid est quod me velis. Ita faciam: hoc primum in hac re praedico tibi; Quas credis esse has non sunt verae nuptiae. Cur simulas igitur? Rem omnem a principio audies; Eo pacto et gnati vitam, et consilium meum Cognosces, et quid facere in hac re te velim. Nam is postquam excessit ex ephebis, Sosia, Liberius vivendi fuit potestas: nam antea Qui scire posses, aut ingenium noscere, Dum aetas, metus, magister, prohibebant? Ita est. Quod plerique omnes faciunt adolescentuli, Ut animum ad aliquod studium adiungant, aut equos Alere aut canes ad venandum, aut ad philosophos: Horum ille nihil egregie praeter caetera Studebat: et tamen omnia haec mediocriter. Gaudebam. Non iniuria: nam id arbitror Apprime in vita esse utile ut ne quid nimis. Sic vita erat: facile omnes perferre ac pati Cum quibus erat cunque una: iis sese dedere: Eorum obsequi studiis: advorsus nemini: Nunquam praeponens se illis: ita facillime Sine invidia laudem invenias et amicos pares. Sapienter vitam instituit: namque hoc tempore Obsequium amicos, veritas odium parit. Interea mulier quaedam abhinc triennium Ex Andro commigravit huc viciniae, Inopia et cognatorum negligentia Coacta, egregia forma atque aetate integra. Hei vereor ne quid Andria apportet mali. Primum haec pudice vitam parce ac duriter Agebat, lana ac tela victum quaeritans. Sed postquam amans accessit, pretium pollicens, Unus et item alter, ita ut ingenium est omnium Hominum a labore proclive ad libidinem, Accepit conditionem, dein quaestum occipit. Qui tum illam amabant forte, ita ut fit, filium Perduxere illuc secum ut una esset meum. Egomet continuo mecum, Certe captus est, Habet. Observabam mane illorum servulos Venientes aut abeuntes: rogitabam, Heus puer, Dic sodes, quis heri Chrysidem habuit? Nam Andriae Illi id erat nomen. Teneo. Phaedrum, aut Cliniam Dicebant, aut Niceratum; nam hi tres tum simul Amabant. Eho, quid Pamphilus? Quid? symbolam Dedit, coenavit. Gaudebam. Item alio die Quaerebam: comperiebam nihil ad Pamphilum Quidquam attinere. Enimvero spectatum satis Putabam, et magnum exemplum continentiae. Nam qui cum ingeniis conflictatur eiusmodi, Neque commovetur animus in ea re tamen, Scias posse habere iam ipsum suae vitae modum. Cum id mihi placebat tum uno ore omnes omnia Bona dicere, et laudare fortunas meas Qui gnatum haberem tali ingenio praeditum. Quid verbis opus est? hac fama impulsus Chremes, Ultro ad me venit unicam gnatam suam Cum dote summa filio uxorem ut daret. Placuit; despondi. Hic nuptiis dictus est dies. Quid obstat cur non verae fiant? Audies. Fere in diebus paucis quibus haec acta sunt Chrysis vicina haec moritur. O factum bene! Beasti; metui a Chryside. Ibi tum filius Cum illis qui amabant Chrysidem una aderat frequens; Curabat una funus, tristis interim, Nonnunquam collacrumabat: placuit tum id mihi. Sic cogitabam; Hic, parvae consuetudinis Causa, mortem huius tam fert familiariter: Quid si ipse amasset? quid mihi hic faciet patri? Haec ego putabam esse omnia humani ingeni Mansuetique animi officia. Quid multis moror? Egomet quoque eius causa in funus prodeo, Nihil suspicans etiam mali. Hem, quid est? Scies. Effertur: imus. Interea inter mulieres Quae ibi aderant forte unam adspicio adolescentulam, Forma. Bona fortasse. Et vultu, Sosia, Adeo modesto, adeo venusto, ut nihil supra. Quia tum mihi lamentari praeter caeteras Visa est, et quia erat forma praeter caeteras Honesta et liberali, accedo ad pedisequas; Quae sit rogo. Sororem esse aiunt Chrysidis. Percussit illico animum: at at! hoc illud est, Hinc illae lacrumae; haec illa est misericordia. Quam timeo, quorsum evadas. Funus interim Procedit: sequimur: ad sepulcrum venimus: In ignem posita est: fletur. Interea haec soror Quam dixi ad flammam accessit imprudentius, Satis cum periclo. Ibi tum exanimatus Pamphilus Bene dissimulatum amorem et celatum indicat. Accurrit: mediam mulierem complectitur: Mea Glycerium, inquit, quid agis? cur te is perditum? Tum illa, ut consuetum facile amorem cerneres, Reiecit se in eum flens quam familiariter. Quid ais? Redeo inde iratus atque aegre ferens. Nec satis ad obiurgandum causae. Diceret, Quid feci? quid commerui aut peccavi pater? Quae sese in ignem iniicere voluit, prohibui, Servavi. Honesta oratio est. Recte putas. Nam si illum obiurges vitae qui auxilium tulit, Quid facias illi qui dederit damnum aut malum? Venit Chremes postridie ad me clamitans, Indignum facinus; comperisse Pamphilum Pro uxore habere hanc peregrinam. Ego illud sedulo Negare factum; ille instat factum: denique Ita tum discedo ab illo, ut qui se filiam Neget daturum. Non tu ibi gnatum? Ne haec quidem Satis vehemens causa ad obiurgandum. Qui cedo? Tute ipse his rebus finem praescripsti pater. Prope adest cum alieno more vivendum est mihi: Sine nunc meo me vivere interea modo. Qui igitur relictus est obiurgandi locus? Si propter amorem uxorem nolit ducere, Ea primum ab illo animadvertenda iniuria est. Et nunc id operam do ut per falsas nuptias Vera obiurgandi causa sit si deneget: Simul sceleratus Davus siquid consili Habet ut consumat nunc cum nihil obsint doli; Quem ego credo manibus pedibus obnixe omnia Facturum; magis id adeo mihi ut incommodet Quam ut obsequatur gnato. Quapropter? Rogas? Mala mens, malus animus. Quem quidem ego si sensero— Sed quid opus est verbis? Sin eveniat quod volo, In Pamphilo ut nil sit morae, restat Chremes, Qui mi exorandus est: et spero confore. Nunc tuum est officium has bene ut adsimules nuptias: Perterrefacias Davum: observes filium, Quid agat, quid cum illo consili captet. Sat est: Curabo: eamus nunc iam intro. I prae, sequar.