Proviso quid agat Pamphilus; atque eccum. Aliquis forsan me putet Non putare hoc verum: at mihi nunc sic esse hoc verum libet. Ego Deorum vitam propterea sempiternam esse arbitror Quod voluptates eorum propriae sunt; nam mihi immortalitas Parta est, si nulla aegritudo huic gaudio intercesserit. Sed quem ego mihi potissimum optem nunc cui haec narrem dari? Quid illud gaudi est? Davum video: nemo est quem mallem omnium; Nam hunc scio mea solide solum gavisurum gaudia.