Ita uti dixi, Sostrata, Facite: ego Aeschinum conveniam, ut quomodo acta haec sint sciat. Sed quis ostium hoc pultavit? Pater hercle est: perii. Aeschine. Quid huic hic negoti est? Tune has pepulisti fores? Tacet. Cur non ludo hunc aliquantisper? Melius est, Quandoquidem hoc nunquam mihi ipse voluit credere. Nihil mihi respondes? Non equidem istas quod sciam. Ita? nam mirabar quid hic negoti esset tibi. Erubuit: salva res est. Dic sodes, pater, Tibi vero quid istic est rei? Nihil mihi quidem: Amicus quidam me a foro abduxit modo Huc advocatum sibi. Quid? Ego dicam tibi: Habitant hic quaedam mulieres pauperculae, Ut opinor; has non nosse te et certo scio; Neque enim diu huc commigrarunt. Quid tum postea? Virgo est cum matre. Perge. Haec virgo orba est patre: Hic meus amicus illi genere est proximus: Huic leges cogunt nubere hanc. Perii. Quid est? Nihil: recte: perge. Is venit ut secum avehat; Nam habitat Mileti. Hem, virginem ut secum avehat? Sic est. Miletum usque obsecro? Ita. Animo male est. Quid ipsae? quid aiunt? Quid illas censes? nihil enim. Commenta mater est esse ex alio viro Nescio quo puerum natum; neque eum nominat; Priorem esse illum; non oportere huic dari. Eho, nonne haec iusta tibi videntur postea? Non. Obsecro, non? an illam hinc abducet, pater? Quid illam ni abducat? Factum a vobis duriter Immisericorditerque; atque etiam, si est, pater, Dicendum magis aperte, illiberaliter. Quamobrem? Rogas me? quid illi tandem creditis Fore animi misero quicum illa consuevit prius, Qui infelix haud scio an illam misere nunc amat, Quum hanc sibi videbit praesens praesenti eripi, Abduci ab oculis? Facinus indignum, pater. Qua ratione istuc? quis despondit? quis dedit? Cui, quando nupsit? auctor his rebus quis est? Cur duxit alienam? An sedere oportuit Domi virginem tam grandem, dum cognatus hinc Illinc veniret exspectantem? Haec, mi pater, Te dicere aequum fuit, et id defendere. Ridiculum: adversumne illum causam dicerem Cui veneram advocatus? sed, quid ista, Aeschine, Nostra? aut quid nobis cum illis? abeamus. Quid est? Quid lacrimas? Pater obsecro ausculta. Aeschine, audivi omnia Et scio; nam te amo; quo magis quae agis curae sunt mihi. Ita velim me promerentem ames dum vivas mi pater, Ut me hoc delictum admisisse in me id mihi vehementer dolet, Et me tui pudet. Credo hercle; nam ingenium novi tuum Liberale: sed vereor ne indiligens nimium sies. In qua civitate tandem te arbitrare vivere? Virginem vitiasti quam te ius non fuerat tangere. Iam id peccatum primum magnum; magnum, at humanum tamen. Fecere alii saepe item boni: at postquam id evenit, cedo Numquid circumspexti? aut numquid tute prospexti tibi, Quid fieret, qua fieret? si te ipsum mihi puduit dicere, Qua resciscerem? Haec dum dubitas menses abierunt decem. Prodidisti et te, et illam miseram, et gnatum, quod quidem in te fuit. Quid? credebas dormienti haec tibi confecturos Deos, Et illam sine tua opera in cubiculum iri deductum domum? Nolim ceterarum rerum te socordem eodem modo. Bono animo es: duces uxorem hanc. Hem. Bono animo es, inquam. Pater, Obsecro, non ludis tu nunc me? Ego te? quamobrem? Nescio; Nisi quia tam misere hoc esse cupio verum eo vereor magis. Abi domum, ac Deos comprecare ut uxorem arcessas: abi. Quid? iam uxorem? Iam. Iam? Iam, quantum potest. Di me, pater, Omnes oderint ni magis te quam oculos nunc amo meos. Quid? quam illam? Aeque. Perbenigne. Quid? ille ubi est Milesius? Abiit; periit; navem adscendit. Sed cur cessas? Abi pater: Tu potius Deos comprecare; nam tibi eos certo scio, Quo vir melior multo es quam ego, obtemperaturos magis. Ego eo intro ut quae opus sunt parentur: tu fac ut dixi, si sapis. Quid hoc est negoti! Hoc est patrem esse? aut hoc est filium esse? Si frater aut sodalis esset, qui magis morem gereret? Hic non amandus? hicine non gestandus in sinu est? hem! Itaque adeo magnam mili iniecit sua commoditate curam Ne forte imprudens faciam quod nolit: sciens cavebo. Sed cesso ire intro ne morae meis nuptiis egomet siem?