Ibo, illis dicam nullam esse in nobis moram. Sed eccum ipsum: te iamdudum quaero, Micio. Quidnam? Fero alia flagitia ad te ingentia Boni illius adolescentis. Ecce autem! Nova; Capitalia. Ohe, iam. Nescis qui vir sit. Scio. O stulte, tu de psaltria me somnias Agere: hoc peccatum in virginem est civem. Scio. Oho, scis et patere? Quidni patiar? Dic mihi, Non clamas? non insanis? Non. Malim quidem— Puer natus est. Di bene vertant! Virgo nihil habet. Audivi. Et ducenda indotata est? Scilicet. Quid nunc futurum est? Id enim quod res ipsa fert: Illinc huc transferetur virgo. O Iupiter! Istocine pacto oportet? Quid faciam amplius? Quid facias? Si non ipsa re istuc tibi dolet, Simulare certe est hominis. Quin iam virginem Despondi; res composita est; fiunt nuptiae: Demsi metum omnem: haec magis sunt hominis. Caeterum, Placet tibi factum, Micio? Non, si queam Mutare: nunc, quum non queo, aequo animo fero. Ita vita est hominum quasi quum ludas tesseris: Si illud quod maxime opus est iactu non cadit, Illud quod cecidit forte id arte ut corrigas. Corrector! Nempe tua arte viginti minae Pro psaltria periere; quae, quantum potest, Aliquo abiicienda est, si non pretio at gratiis. Neque est, neque illam sane studeo vendere. Quid igitur facies? Domi erit. Pro Divum fidem! Meretrix et materfamilias una in domo? Cur non? Sanum te credis esse? Equidem arbitror. Ita me Di ament, ut video ego tuam ineptiam, Facturum credo ut habeas quicum cantites. Cur non? Et nova nupta eadem haece discet? Scilicet. Tu inter eas restim ductans saltabis. Probe. Probe? Et tu nobiscum una, si opus sit. Hei mihi! Non te haec pudent? Iam vero omitte, Demea, Tuam istanc iracundiam; atque ita uti decet Hilarum ac libentem fac te gnati in nuptiis. Ego hos conveniam: post huc redeo. O Iupiter! Hancine vitam? hoscine mores? hanc dementiam? Uxor sine dote veniet; intus psaltria est: Domus sumtuosa; adolescens luxu perditus; Senex delirans. Ipsa si cupiat Salus Servare prorsus non potest hanc familiam.