Nunquam ita quisquam bene subducta ratione ad vitam fuit Quin res, aetas, usus semper aliquid apportet novi, Aliquid moneat; ut illa quae te scire credas nescias, Et quae tibi putaris prima in experiendo repudies: Quod nunc mihi evenit; nam ego vitam duram quam vixi usque adhuc Prope iam excurso spatio mitto. Id quamobrem? Re ipsa repperi Facilitate nihil esse homini melius neque clementia. Id esse verum ex me atque ex fratre cuivis facile est noscere. Ille suam semper egit vitam in otio, in conviviis, Clemens, placidus, nulli laedere os, arridere omnibus: Sibi vixit; sibi sumtum fecit: omnes bene dicunt, amant. Ego ille agrestis, saevus, tristis, parcus, truculentus, tenax, Duxi uxorem: quam ibi miseriam vidi! Nati filii, Alia cura. Porro autem illis dum studeo ut quam plurimum Facerem, contrivi in quaerendo vitam atque aetatem meam. Nunc exacta aetate hoc fructi pro labore ab his fero, Odium. Ille alter sine labore patria potitur commoda: Illum amant, me fugitant: illi credunt consilia omnia; Illum diligunt; apud illum sunt ambo: ego desertus sum. Illum ut vivat optant; meam autem mortem exspectant. Scilicet Ita eos meo labore eductos maximo hic fecit suos Paulo sumptu: miseriam omnem ego capio; hic potitur gaudia. Age, age, nunc iam experiamur porro contra quid ego possiem Blande dicere, aut benigne facere, quando eo provocat. Ego quoque a meis me amari et magni pendi postulo: Si id fit dando atque obsequendo, non posteriores feram. Deerit. Id mea minime refert qui sum natu maximus.