Factum est quod iussisti, Demea. Frugi homo es. Ego edepol hodie mea quidem sententia Iudico Syrum fieri esse aequum liberum. Istunc liberum? Quodnam ob factum? Multa. O noster Demea, edepol vir bonus es. Ego istos vobis usque a pueris curavi ambos sedulo; Docui, monui, bene praecepi semper quae potui omnia. Res apparet. Et quidem porro haec; obsonare cuni fide, Scortum adducere, apparare de die convivium; Non mediocris hominis haec sunt officia. O lepidum caput! Postremo, hodie in psaltria hac emenda hic adiutor fuit, Hic curavit: prodesse aequum est: alii meliores erunt: Denique hic vult fieri. Vin tu hoc fieri? Cupio. Si quidem Tu vis, Syre, eho accede huc ad me: liber esto. Bene facis. Omnibus gratiam habeo, et seorsum tibi praeterea, Demea. Gaudeo. Et ego. Credo: utinam hoc perpetuum fiat gaudium, Phrygiam ut uxorem meam una mecum videam liberam. Optimam quidem mulierem. Et quidem tuo nepoti, huius filio, Hodie primam mammam dedit haec. Hercle vero serio, Si quidem primam dedit, haud dubium quin emitti aequum siet. Ob eam rem? Ob eam. Postremo a me argentum quanti est sumito. Di tibi, Demea, omnes semper omnia optata offerant. Syre, processisti hodie pulchre. Si quidem porro, Micio, Tu tuum officium facies, atque huic aliquid paulum prae manu Dederis unde utatur; reddet tibi cito. Istoc vilius. Frugi homo est. Reddam hercle; da modo. Age pater. Post consulam. Faciet. O vir optime. O mi pater festivissime. Quid istuc? quae res tam repente mores mutavit tuos? Quod prolubium? quae istaec subita est largitas? Dicam tibi; Ut id ostenderem quod te isti facilem et festivum putant, Id non fieri ex vera vita, neque adeo ex aequo et bono: Sed ex assentando, indulgendo, et largiendo, Micio. Nunc adeo si ob eam rem vobis vita mea invisa est, Aeschine, Quia non iusta iniusta prorsus omnia omnino obsequor, Missa facio: effundite, emite, facite, quod vobis libet: Sed si id vultis potius, quae vos propter adolescentiam Minus videtis, magis impense cupitis, consulitis parum, Haec reprehendere et corrigere me, et obsecundare in loco; Ecce me qui id faciam vobis. Tibi, pater, permittimus: Plus scis quid facto opus est. Sed de fratre quid fiet? Sino; Habeat; in istac finem faciat. Istuc recte. Plaudite.